- ORANTIUM Ritus
- ORANTIUM Rituscorpore Soli Orienti obv ersô, antiquus admodum, a Solis cultoribus originem traxit. Non enim hunc solum adorabant, manum osculando seu dexteram ori admovendo, unde adorandi verbum: qui ritus a Diis ad homines, honore potentiâque antecellentes primum, dein pares, tandem inferiores, gliscente adulatione transiit, manu venerari Tacito, l. 16. Annal. c. 4. manu salutare Martiali dictus: Sed etiam erectum ori pollicem admovendo, quemadmodem docet nos Appuleius Metam. l. 4. seque insuper circumagendo: ac Romani quidem dextorsum, unde Plautus Curcul. Actu. I. Sc. I. v. 69.—— PH. Quô me vertam, nescioPA. Si Deos salutas, dextroversum censeo:Galli verô sinistrorsum, teste Pliniô l. 28. c. 2. qui tamen duo posteriores ritus, ultimus inprimis, non usque adeo antiqui fuêre: Inprimis autem Solem Orientem versus se sistendo, quocumque etiam tempore Deum precarentur. Hinc Braelitae contras Occidentem versi, ubi Sanctuarium erat, preces Deo fundebant: atque ita se ost endebant precantes adorare non Solem orientem, sed Solis Dominum, ut ait Anastasius Nicaenus Quaest. 18. in Script. Quod ita se habuisse, tum porta Orientalis ostendit, per quem ingressi tabernaculum, vel Templum, ad Occidentem oraturi pergebant: ut cognoscimus ex Exod. c. 26. v. 15. s. tum etiam verba Ezechielis Prophetae, c. 8. v. 16. ubi Israelitae accusantnr, quod precaturi ad Orientem se converterent: Dorsa habebant contra templum Domini, et facies ad Orientem, et adorabant contra Solis Ortum. Quemadmodum et Magos precatos, resert Herodot. l. 1. Vitruvius l. 4. v. 5. et 8. Araespectent Orientem. Virg. Aen. l. 12. v. 172.Illi ad surgentem conversi lumina Solem,Dant fruges manibus falsas, et tempora ferrôSumma notant pecudum, paterisque altaria libant etc.Christiani veterestamen in hoc maluêre Gentilium morem sequi; πρὸς τὴν ἑωθινὴν ἀνατολὴν τὰς ἐυχὰς, ad ertum matutinum preces, concipientes, ut ait Clemens l. I. Strom. Hinc et visi Solem adorare; Tertullian. Apologet. Ad Persas si forte deput abimur, licet Solem in linteo depictum non adoremus, habentes ipsum ubique in suo clypeo: denique inde suspicio, quod innotuerit nos ad Orientis regionem pecari. Vide quoque Clementem Rom. Constitut. l. 2. c. 57. Origenem in Num. Hom. 3. Augustin. de Sermone Dem. l. 2. c. 19. Damascen. Orthod. Fidei c. 13. etc. e quibus Origenes et Damascenus, etiam ab Apostolis id institutum aiunt. Ac similiter sensit Iustinus sive alius Quaest. et Resp. ad Orthod. Resp. 118. cum aliis nonnullis. Unde Templum Orientem versus exstrui solere praeter Clementem Rom. loc. cit. Paulinus quoque Auctor est Ep. 12. ad Severum. Verum cum ritu convenirent, longe tamen aliud Christiani spectârunt, quam Gentiles: non quidem, quod Paradisus in Oriente creatus sit, nec quod Christus in illa mundi plaga sit passus, aut quod improbarent Iudaeos, versus Occidentem orantes: Sed quod Solem iustitiae Iesum Christum, mentes nostras salutari lumine illustrantem, correctâ sic Gentilium consuetudine, venerari se ostenderent: Quam ob causam et Tertulliano Oriens Christi figura dicitur, contra Valentinianum c. 2. Vide quoque Clem. Alex. l. 7. Strom. Porrô inter orandum et sacrificandum Romani opertum habebant caput, praeterquam quum Saturno, Honori ac Herculilitarent, Plut. Quaest. Rom. 11. et 13. quod capitis operimentum Tutulus dicebatur, Fulgent. de vocibus antiqq. Apud Plautum Amphitr. Actu 2. Sc. I. ab Alomaena parturiente quoque Dii tectô capite invocantur. Et apud eundem Curcul. Actu 3. Sc. I. alius opertô Capite Aesculapium salutat: apud Val. Flacc. l. 5. Alopsus Vates, Manes venerando, caput obnubit etc. Contra Graeci nudis capitibus orârunt: quae causa, quod ritum sacrificandi Saturno apertô capite, institutum Graecanisum vocet Macrob. Saturn. l. 1. c. 10. et l. 3. c. 6. Hebraei, non minus ac Romani, orando aperire capita, turpe et probrosum iudicabant, quod ab illis haustum hodieque in usu apud Turcas esse, scribit Giergiovitzius de Cerem. Turc. l. 1. c. 1. Et quidem de Hebraeis late id prosequituir Abulensis in c. 13. Levit. post q. 10. docetque auctorem ritus Moysen fuisse, qui reverentiae ac verecundiae comparendi coram Deo ergo ad rubi conspectum caput obtexerit: Adde; quod etiam subiectionis et timoris index capitis sit velatio. Quô ritu orare Corinthios suos iusserit Apostolus I. Ep. c. 11. v. 4. et 5. exponit: Omnis vir orans aut prophetans opertô capite, dedecorat caput suum etc. et v. 7. Vir enim non debet velare caput, quum is imago sit et gloria Dei: et mulier gloria Viri est. Quam legem politicam esse, ac proin non sine distincitone locorum ac temporum accipiendam, ait Beza, docetque vel exinde, quod hodie, contrariâ prorsus ratione, capite opertô in coetu loqui, signum sit auct oritatis: apertô verô subiectionis testimonium, Annotat. in locum. At oramus nudô capite in signum, ut quidam volunt, pertectae libertatis, a Christo nobis partae, quod etiam totô Oriente obtinere, refert Simeon Thessalonicensis etc. Vide Anselm. Solerium de Pileo sect. 2. Addam, alio properans, pauca quaedam de prisco orantium more, aras manibus apprehendendi tenendique, de quo ita Macrob. Saturn. l. 3. c. 2. Est profundam scientiam buius Poetae in uno saepe reper re verbo, quod fortuito dictum vulgus putaret: multifarie enim legimus,quod litare sola non possit Oratio; nisi et is, qui Deos precatur, etiam aram manibus apprehendat. Inde Varro Divinarum l. 5. dicit, Aras primum Ansas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus illas teneri. Ansis autem teneri solere vasa, quis dubitet? Commutatione ergo literarum Aras dici coeptas, ut Valesios et Fusios dictos prius nunc Valerios et Furios dici. Haec omnino illô versu Poeta exsequutus est (Aen. l. 4. v. 219.Talibus orantem dictis, Arasque tenentemAudiit omnipotens.Vide Fortun. Licetum de Gemmis Annular. Schem. 14. c. 74. et seqq. inprimis c. 75. ubi de tribus orandi modis antiquis, statario, adgeniculato et sedentariio prolixe disserit: de situ vero versus Orientem aliasque Mundi plagas, hic passim plura suis locis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.